CONCLAVE

CONCLAVE
CONCLAVE
Romae vocatur locus, ubi Cardinales Pontificem electuri coeunt: Cuiusmodi Conclave primum institutum Viterbii esse dicunt, post Clementis IV. mortem. Cum enim purpurati illi Patres in Aede prius sacra, vel Sacristia aliqua soliti essent convenire indeque quottidie ad proprias aedes redire: occasione interregni, quod post dicti Clementis obitum biennium integrum, et novem insuper menses duraverat, circa A. C. 1271. transactis septendecim in deliberatione hacce mensibus, Bonaventura, inter suos pro Sancto habitus, et tunc Ordinis sui Generalis, Civibus Viterbiensibus persuasit, ut in Episcopali Palatio Collegium Cardinalium conclusum, ad Pontificis electionem vi adigerent: Quibus cum ne sic quidem conveniret ullatenus, Capitaneus Civitatis Rainerius Gattus, Conclavis Custos, tectum aule, in quo clausi illi degebant, demolitus est, ut si sub dio morari diutius illis grave esset, expedirent tandem negotium, cuius causâ tantum temporis nequiquam iam insumptum erat. Manentque ad hodiernum usque diem cellularum vestigia ibi loci et in Archivo Civitatis Bulla etiamnum visitur, quâ Cardinali Ostiensi, infirmitatis causâ, facultas exeundi concessa erat, etc. Alii tamen Cardinales loco huic sponte sese inclusisse narrant, ex Blondo, Dec. 2. l. 8. neque id primum Conclave fuisse; sed et iam ante in Honorii III. Gregorii IX. Caelestinique electione idem factitatum esse contendunt. E quibus Passarinus primum a conclusis hôc modô Cardinalibus Pontificem electum fuisse Gelasium II. ait A. C. 1118 de Elect. Pontif. quaest. 11.
num. 1. etc. Gregorius postea X. in Viterbiensi Conclavi electus, A. C. 1274. de Conclavi bullam sancivit: quae cum effectu aliquandiu catuisset; absque Conclavi enim post Adrianum V. electi sunt Nicolaus III. Martinus II. Honorius IV. Nicolaus V. et Caelestinus V. ab hoc ea renovata, ac tandem a Bonifacio VIII. confirmata est: a quo tempore usque ad nostram aetatem mos obtinuit. Quamdiu autem Cardinales in Conclavi sunt, tria Ordinum capita Rescripta firmant. Cum vero Papa iam declaratus est et novum, pro more, nomen recepit, fenestrali foramine fractô primus Diaconus Cardinalis crucem populo ostendit, altâ voce exclamanus: Annuntio vobis gaudium magnum, Papam habemus; Reverendissimus Dominus Cardinalis N. electus est in Summum Pontificem et elegit sibi nomen N. Antiquitus vero, Scriniarius ---- ascendens in altum, voce magnâ clamavit ad populum, dicens: Audite cives Romani et coetus Rei publicae; Secundâ feriâ pater noster adrianus mortuus est et proximô sequenti Sabbato Dominus Octavianus Cardinal. S. Caeciliae electus est immantatus. Placet ne vobis? Respondit Clerus et Popul. Placet. Secundâ et tertiâ vice interrogatus, si placeret? clarâ voce respondit, placet. Deinde cum bandis et alits Papalibus insignibus Papa cum laudibus in Palatio deductus est, Radevicus Frising. in vita Friderici Aenobarbi, l. 2. c. 67. ubi de electione Victoris III. apud Macros Fratres. in Hierolexico. De Conclavistarum privilegiis, vide eosdem in voce Protonotarius: uti de capsâ, quâ cibi illis afferuntur, infra in Cornuta.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • Conclave — • The closed room or hall specially set aside and prepared for the cardinals when electing a pope; also the assembly of the cardinals for the canonical execution of this purpose Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Conclave     Concl …   Catholic encyclopedia

  • CONCLAVE — Terme du latin médiéval (conclave , chambre fermée à clé), qui désigne le lieu où les cardinaux sont enfermés, au sens propre du mot, pour procéder à l’élection du pape et qui, par extension, s’applique à l’assemblée qu’ils constituent. Une telle …   Encyclopédie Universelle

  • conclave — CONCLAVE. s. m. Le lieu où s assemblent les Cardinaux pour l élection d un Pape. Dès que les Cardinaux furent entrés dans le Conclave. Les Cardinaux s eufermèrent dans le Conclave un tel jour. Gouverneur, Maréchal du Conclave. On dit communément …   Dictionnaire de l'Académie Française 1798

  • conclave — CONCLAVE. s. m. Le lieu où s assemblent les Cardinaux pour l eslection d un Pape. Dés que les Cardinaux furent entrez dans le Conclave. les Cardinaux s enfermerent dans le Conclave un tel jour. Il se prend aussi, Pour l Assemblée des Cardinaux… …   Dictionnaire de l'Académie française

  • Conclave — Con clave (? or ?; 277), n. [F., fr. L. conclave a room that may locked up; con + clavis key. See {Clavicle}.] 1. The set of apartments within which the cardinals of the Roman Catholic Church are continuously secluded while engaged in choosing a… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Conclave — Conclave, heißt der Ort, wo sich die Cardinäle zur Wahl eines neuen Papstes versammeln, und daher wird das Wort auch zur Bezeichnung dieser Versammlung selbst gebraucht. Im Jahre 1274 wurde zu Lyon die Einrichtung des Conclave durch eine… …   Damen Conversations Lexikon

  • conclave — cónclave o conclave sustantivo masculino 1. En la iglesia católica, reunión o junta de cardenales para elegir a un nuevo papa y lugar donde se juntan: El cónclave no acabará antes de que sea elegido un nuevo papa. 2. Uso/registro: coloquial.… …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • cónclave — o conclave sustantivo masculino 1. En la iglesia católica, reunión o junta de cardenales para elegir a un nuevo papa y lugar donde se juntan: El cónclave no acabará antes de que sea elegido un nuevo papa. 2. Uso/registro: coloquial. Reunión de… …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • cónclave — ‘Junta de cardenales para elegir nuevo papa’. Hoy solo se usa la forma esdrújula cónclave. La etimológica llana conclave ha caído en desuso y debe evitarse …   Diccionario panhispánico de dudas

  • conclave — late 14c., a place where cardinals meet to elect a pope, from It. conclave, from L. conclave a room, chamber suite, probably originally a room which may be locked, from com together (see COM (Cf. com )) + clavis a key (see SLOT (Cf. slot) (2)).… …   Etymology dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”